 |
REPERTORIO
SA MISSA CANTADA
44. CREDO
Testo: ORDINARIUM MISSAE
Musica: POP. CHEREMULE
Arm.: PINUCCIO SOLINAS
Credo in unum Deum,
Patrem omnipoténtem,
Factorem cæli et terræ,
visibílium ómnium et invisibilium
Et in unum Dóminum Iesum
Christum,
Filium Dei unigénitum
et ex Patre natum
ante ómnia s?cula:
Deum de Deo, Lumen de Lúmine,
Deum verum de Deo vero,
génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia
facta sunt;
qui propter nos hómines
et propter nostram salútem,
descéndit de cælis, et incarnátus est
de Spíritu Sancto ex Maria Víirgine
et homo factus est, crucifíxus étiam
pro nobis sub Póntio Piláto, passus
et sepúltus est, et resurréxit tértia
die secúndum Scriptúras,
et ascéndit in cælum, sedet ad
déxteram Patris, et íterum ventúrus
est cum glória, iudicáre vivos et
mórtuos, cuius regni non erit finis.
Credo in Spíritum Sanctum, Dominum et vivificántem, qui ex Patre
Filióque procédit, qui cum Patre et
Fílio simul adorátur et conglorificátur, qui locútus est per prophétas.
Et unam sanctam cathólicam
et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum Baptísma
in remissiónem peccatórum.
Et exspécto resurrectiónem mortuórum,
et vitam ventúri sæculi.
Amen.
Sa Missa Cantada (La Messa Cantata) si riferisce al canto dell’Ordinarium Missae , articolato nelle sue cinque parti: Kyrie, Gloria, Credo, Sanctus e Agnus Dei. Si tratta di una composizione per lo più monotematica. Il canto segue uno schema molto semplice: al recitativo recto tono del solista subentra la formula corale delle quattro voci a cuncordu (mesa ‘oghe, boghe, contra e basciu). Per lo più il canto veniva accompagnato dall’armonium. Molte comunità hanno ormai perso la loro tradizione locale, mentre si conserva nell’esecuzione a cuncordu ancora interamente a Cheremule, Nulvi, Abbasanta. A Romana l’esecuzione è monodica. Presso altri centri abbiamo solo una traccia del Kyrie.
|