logo Boghes sito ufficiale de Su Coro 'e Cheremule

REPERTORIO

CANTI DI RINGRAZIAMENTO

1. TE DEUM
Testo: LITURGIA
Musica: POP. CHEREMULE - PERFUGAS
Armonizz.: PINUCCIO SOLINAS

Te Deum laudamus: * te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, tibi coeli et universae Potestates.
Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant:
Sanctus,
Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus Apostolorum corus.
Te Prophetarum laudabilis numerus.
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia.
Patrem immensae majestatis.
Venerandum tuum verum et unicum Filium.
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum.
Tu devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cun sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae.
Et rege eos et extolle illos usque in aeternum. -
Per singulos dies benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quaemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

Ancora molto diffusa in Sardegna è la tradizione di eseguire come ultimo canto dell’anno uscente il TE DEUM. Con questo lunghissimo inno i fedeli presentano a Dio i motivi della gratitudine e del ringraziamento per tutti gli avvenimenti dell’anno trascorso. La melodia popolare, che ricalca il tonus simplex del deuterus gregoriano, è la medesima per tutte le tradizioni locali che ancora testimoniano questo canto, pur con alcune piccole varianti locali. A Cheremule i versetti dispari sono eseguiti nel tonus simplex gregoriano dal sacerdote, mentre i versetti pari vengono cantati a cuncordu dal coro.



graphics Noalis.net
© Boghes - Sito ufficiale del coro Boghes de Cheremule - Sardegna